- GALLICINIUM
- GALLICINIUMἡ ἀλεκτοροφωνία, Marci c. 13. v. 30. tempus est antelucanum, quo matutina avis, gallus, cantu suo ad laborem homines excitat: et quidem proprie medium inter μεςονόκτιον, et mane, ut definit Evangelista: Mediâ nocte, gallicinio aut mane. Unde Censor. in partes dici enumerans, c. 19. Gallicinium, inter mediam noctem, et conticinium, medio loco enumerat. Neque aliter Macrob. Sat. l. 1. c. 3. Et Glossae vett. Conticinium, ὁ μεταξὺ ἀλεκτρυοφωνίας χρόνος, tempus, quod est inter gallicinia: ubi plurali numero dicuntur, quia plura sunt. Gallus enim a media nocte canere incipit. Deinde medio inter μεςυνύκτιον et auroram spatio rursus canit, quem proin cantum multi secundum vocant. Aristoph. Ε᾿κκληςιαζ.Οὐδ εἰ μὰ Δια τό῾τ ἦλθες, ὅτε τὸ δεύτερον.Α᾿λεκτρυὼν ἐφθέγγετο ——Neque per Iovem, si tunc venisset, cum secundoGallus canebat.Unde Adagium vet. apud Paroemiographos, de quo multa Erasmus, Πριν ἢ τὸ δεύτερον ἀλεκτρυὼν ἐφθέγγετο, Priusquam gallus secundo canat, i. e. summo mane. Vide quoqueve Synes. Ep. 4. Melam. l. 1. c. 10. Plin. l. 10. c. 21. etc. E quibus liquet, secundum illud gallicinium et quartam vigiliam, idem esse, Quamvis autem profundâ nocte bis galli canant, tamen cum aliquid factum legitur Gallicinii tempore, absque numeri adiectione, semper posterius intelligitur, quod sic κατ᾿ ἐξοχην` vocatur, aut quia runc galli acrius et alacrius canunt. aut quia posterior ille cantus hominibus est utilior, cum ad diurnos labores eos excitet: aut deniqueve, quia prioris gallicinii tempus alio designatur nomine; vocatur enim μεςονύκτιον, medinoctium. Itaque non solum Marcus Evangelista, sed et Censorin. ac Macrob. gallicinium, inter mediam noctem et mane interponunt, ut vidimus: unde facilts conciliario, inter Marcum et reliquos Evangelistas, circa designationem temporis, quo Christum Petrus ter abnegaturus erat. Nam iuxta Marcum Christus Petro praedixit fore, ut ter abnegaret, πρὶν ἢ δὶς ἀλεκτορα φωνῆςαι, antequam Gallus bis cantasset: et vero, cum cecinisset post primam abnegationem, post tertiam, ἐκ δευτέρου ἀλέκτωρ ἐφώνηςε, rursus cantavit gallus, c. 14. v. 30. et 68.. At in aliis non cantat gallus, ante tertiam abnegationem, Matth. c. 26. v. 34. Lucae c. 22. v. 34. et Ioh. c. 13. v. 38. Quae sic conciliantur, ut Petrum primo negasse statuamus circa mediam noctem, et tum gallum primo cecinisse; at tertio negasse, circa quartam vigiliam, vel circa illud tempus, quod Gallicinium solet dici et gallum tum temporis iterum cantasse. Quo posito, haec Christi verba, Non cantabit gallus aut priusquam cantet gallus: idem erunt, ac si dixisset, Ante tempus gallicinii, vel, Non cantabitgallus sollenni illo cantu, a quo tempus, quo canit ἀλεκτοραφωνία dicitur, priusquam ter me negaveris etc. Vide hac de re multis erudite disputantem Sam. Bochart. Hierszoici Parte prior. l. 1. c. 17. et infra in voce Nocturna, ubi unum exnocturnis officiis hoc nomine in Eccl. Rom. quoque indigitari videbimus. Adde saltem, strictiora vert. Christianorum ieiunia, quae ex aliqua sollicitudinis Ecclesiasticae causa indicabantur, ut et ea, quae Paschatis festo celebrabantur, ad usque Galli cantum nonnumquam extendi consuevisse, ex Epiph. cum alias stationes suas ac ieiunia circa vesperam Montanistae horâ nonâ Orthodoxi communiter finirent, uti docet Desid. Herald. Castigat. ac Notis ad Minuc. Fel. p. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.